Diu nihil in liguribus dignum memoria gestum erat: extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen romanum, ipsas fauces exercitus ligurum insedit.