Quos ubi exposuisse copias elaeae et tot classes in unum conuenisse portum antiocho adlatum est, et sub idem tempus audiuit consulem cum exercitu iam in macedonia esse pararique, quae ad transitum hellesponti opus essent, tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace esse , tumulum quendam aduersus elaeam castris cepit; ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu erant autem sex milia equitum in campos sub ipsa elaeae moenia descendit misso caduceatore ad aemilium, uelle se de pace agere.