Ibi statiua habentibus legati ab eposognato uenerunt nuntiantes profectum eum ad regulos gallorum nihil aequi impetrasse; ex campestribus uicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentis portantisque olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.