Sensum animi certa non esse in parte locatum, verum habitum quendam vitalem corporis esse, harmoniam grai quam dicunt, quod faciat nos vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; ut bona saepe valetudo cum dicitur esse corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis, sic animi sensum non certa parte reponunt; magno opere in quo mi diversi errare videntur.