At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos a re multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.