Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes spectat et ad finem servatos laudat amores: proximus, aut idem, si fors tulit, hic quoque, dixit quem mare carpentem substrictaque crura gerentem aspicis, ostendens spatiosum in guttura mergum regia progenies, et si descendere ad ipsum ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo ilus et assaracus raptusque iovi ganymedes laomedonque senex priamusque novissima troiae tempora sortitus; frater fuit hectoris iste: qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa dymantis, aesacon umbrosa furtim peperisse sub ida fertur alexiroe, granico nata bicorni.