Equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas nemausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, rhodum nauigaturum caputque exulis sic enim appellabatur relaturum.