Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua mater familias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, cum certum sit debita eius, quae intra domum considerato sexu semet contineat, domus eius vel cuiuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum