Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote adgnatum vocaverit vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc scilicet et in provinciis apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates creatio procedat, ita ut, si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominatio eius procedat.