Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos, ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum, contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis audituro licebit, ut intentatum apud se crimen , si patefactum fuisset, ad principalem referat notionem.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum