In quibus casibus pater dotem, mater ante nuptias donationem vel alias res ad se ex altera parte devolutas filiis utriusque sexus servare praecepti sunt, si quem ex filiis vel filiabus ante patris vel matris obitum mori contigerit sive ante secundas nuptias sive postea, filio vel filia vel nepte aut nepote vel pluribus patre suo adhuc vivo vel matre superstite derelictis, portionem, quae defuncto filio vel filiae debebatur vel lucrum ex ea non ad fratres vel sorores mortui, sed ad filios eius vel filias vel nepotes utriusque sexus aut pronepotes avis vel proavis superstitibus pervenire decernimus:
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum