In pro non scriptis autem non omnibus, sed quibusdam, quia eorum quaedam, etsi talia sunt, tamen cum suo onere veniebant, quae et nos in novi iuris compositione specialiter enumerari iussimus, ne quis veteris iuris prolixitatem quasi rebus necessariam vel pro eorum revolvat scientia.