" quod si ex aliqua causa primus hereditatem meam adire noluerit vel non potuerit, tunc in locum secundum heredem substituo vitalem", post mortem autem testatoris iulianum servum communem fuisse defuncti militis et zoili fratris eius apparuerit, an tu ex substitutione admittereris, voluntatis est quaestio.