Si is, quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut civis romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status quaestionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti facere posse.