Cum rem publicam heliopolitanorum propter emolumentum sententiae in rerum tam heredis quam hereditariarum possessionem missam esse proponas, intellegis, quamvis pater tuus cum sossiano contraxerit, tamen, si personali actione eum habuit obligatum, praeponi rem publicam iure pignoris, quae ex auctoritate eius qui iubere potuit servandi iudicati causa occupavit.