Divae memoriae zenonis sacratissimam constitutionem, quae de curialibus post certas excelsas administrationes seu dignitates condicionis nexu liberandis lata est, in hac tantummodo parte duximus corrigendam, qua cavetur eos etiam, qui ante eandem constitutionem, ab initio tamen eiusdem divae recordationis zenonis imperii, comitis privatarum nostrae vel piissimae augustae partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris aut magistri officiorum licet ad actum administrationis gerendum provecti sunt, minime curialium munerum laqueos ob hoc evitare, sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facu ltatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum