Cui si probaveris non auctore procuratore vel eo, cui vendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto venditas res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolveris, rescissa venditione mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide pervenisse vel pervenire debere constiterit.