Res vero, quae memoratis causis lucrativae semel nomen exordiumque sortita est, licet ab eo qui susceperit ad alterum emptionis vel cuiuscumque contractus iure migraverit, cum praedicto descriptionis gravamine procul dubio transferetur, ut vel sciens sibi imputet, qui accepit oneratam, vel, si ignoraverit, quod interest consequatur: