Omnibus ante latis privilegiis postea, quibus per anteriores divorum principum sanctiones defenduntur, in persona tam eorum, qui adhuc militant et qui postea eandem militiam sortiti sunt, quam eorum, qui praedictam militiam gradu vocante iam deposuerunt vel postea deposuerint, servandis, ut eorum commodo ipsi quoque una cum uxoribus et liberis, colonis praeterea et servis propriis perfruantur.