Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis cuius rei sunt longe peritissimi aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt , ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt.