Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.