Et quem ad modum oportunitas sic enim appellemus e kair an non fit maior productione temporis habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur , sic recta effectio kat ryvsin enim ita appello, quoniam rectum factum kat ryvma , recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum