Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante, ut callicratidas, qui, cum lacedaemoniorum dux fuisset peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab arginusis removendam nec cum atheniensibus dimicandum putabant.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum