Quam ob rem, si ornate locutus est, sicut et fertur et mihi physicus ille materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus vero ipse verborum oratoris putandus est; et, si plato de rebus ab civilibus controversiis remotissimis divinitus est locutus, quod ego concedo; si item aristoteles, si theophrastus, si carneades in rebus eis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus.