Cicerone patruo solebamus, quod de crasso pater et aculeo, quocum erat nostra matertera, quem crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum antonio in ciliciam profectus una decesserat, multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit; cumque nos cum consobrinis nostris, aculeonis filiis, et ea disceremus, quae crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.