Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud, quod crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum