Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut pythagoras, democritus, anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectavit.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum