Tum laelius: non audeo quidem inquit ad ista scipio dicere, neque tam te aut philum aut manilium laelius in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum, egregie cordatus homo, catus aelius sextus qui egregie cordatus et catus fuit et ab ennio dictus est, non quod ea quaerebat quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio solverent, cuique contra galli studia disputanti in ore semper erat ille de iphigenia achilles: astrologorum signa in caelo quid sit observationis, cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum , quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas.