Atqui multo id facilius cognosces, inquit africanus, si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumpta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent unde huc translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum romanum sed consilio et disciplina confirmatum esse, nec tamen adversante fortuna.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum