Apronius ipsum metellum non pretio, ut verrem, non convivio, non muliere, non sermone impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem nulli dabantur.