Candelabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum reges ii, quos dico, romam cum attulissent, ut in capitolio ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac proferre voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore in cella iovis optimi maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque integra perveniret: statuerunt id secum in syriam reportare ut, cum audissent simulacrum iovis optimi maximi dedicatum, legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium ac pulcherrimum donum in capitolium adferrent.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum