Primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis, statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium atque a conspectu parentium ac liberum, denique a libero spiritu atque a communi luce seclusum, haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum