Deinde etiam illud video esse dictum quod, si recte vos populus romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse verrem testis interficiendo exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum