Ad aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma romana, quod incolumi hernico nomine missitauerant simul cum iis samniti auxilia et post hernicos subactos uniuersa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciuerat; et postquam icto romae cum samnitibus foedere fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret, hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges romanae ciuitati praeoptauerint; quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena necessariam ciuitatem fore.