Valerium a veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim capitolinus exercitus, stationibus uigiliis fessus, superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura uinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, uel dedi uel redimi se quacumque pactione possint iussit, iactantibus non obscure gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum