Nec populo romano magna solum sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse etruscos allatum est; subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura etruria fuisset si quid in samnio aduersi euenisset, quae coniuratione samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque romana uis auersa in samnium esset, occupationem populi romani pro occasione rebellandi habuisset.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum