Nec earum tantum ciuitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; secum quidem omnia illis integra esse instituendam fideliter amicitiam; cum achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae uiam quaerebat.