Antiochus inminebat quidem aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de coele syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis romanis in macedonico bello; quod bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat.