Decimi moderatio fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores uolgi esse dixit: eos, uenalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum rhodios semper non minus puderet quam paeniteret.