Ptolemaei legati communi nomine regis et cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum ab senatu est antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque romano: regibus aegypti ptolemaeo cleopatraeque, si quid per se boni commodique euenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi romani ducant.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum