Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex carthaginiensibus unus: praeceps uestra, romani, et prior legatio fuit, cum hannibalem tamquam suo consilio saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio uerbis adhuc lenior est, re asperior.