Ego autem non priuato publicone consilio saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria; nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: uobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri.