Sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota uidet, increpans quidem uictos tandem illos martios animos romanis, debellatumque et concessum propalam de uirtute ac gloria esse, in castra rediit; ceterum tacita cura animum incessit quod cum duce haudquaquam flamini sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis romani parem hannibali ducem quaesissent.