Summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuuandum hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam uim frumenti pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita uictoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine punico militibus.