Fanum est apud nos proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad uos peruenisse pyrrhi bello, qui cum ex sicilia rediens locros classe praeterueheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga uos in ciuitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque proserpinae intactos ad eam diem spoliauit atque ita pecunia in naues imposita ipse terra est profectus.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum