Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud syphacem erat; qui numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes lacumazen an masinissam regnum maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si masinissam eisdem contentum fore quibus patrem galam aut patruum eius oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in hispania rarae inter homines uirtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque; et syphacem et carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros; adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum coalescens fouentis regnum.