Ex captiuis quaestione habita haec comperta consulique laeuino omnia ordine perscripta ut sciret quo in statu res africae essent: quinque milia numidarum cum masinissa, galae filio, acerrimo iuuene, carthagine esse, et alios per totam africam milites mercede conduci qui in hispaniam ad hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in italiam transgressus iungeret se hannibali; in eo positam uictoriam credere carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad siciliam repetendam eamque se credere breui traiecturam.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum