Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum tanto post interuallo patrium inuisere regnum, sed tam secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessandum; si se laelius cum equitatu uinctoque syphace cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.