Sed si captiuae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem mittere licet, si genua, si uictricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis numidarum nomen, quod tibi cum syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam syphacem hinc miserunt, hanc ueniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiua tua statuas neque me in cuiusquam romani superbum et crudele arbitrium uenire sinas.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum