Inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset hannibalem post sextum decimum annum ex italia decedentem uacuam possessionem eius reliquisse populo romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in africam transisset: locum nimirum non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis uatem qui nuper decessisset q.